- POPULONIA
- I.POPULONIAIuno dicta est, quod ex maris et feminae coniunctione, cui praeesse credebatur, novi subinde populi creenturII.POPULONIAet Fulgora, nomina Dearum apud Senecam, in l. de Superstitione, quae adhibebantur, ne populationes et fulgura fierent.III.POPULONIAseu Populenium Plin. l. 3. c. 5. et Straboni, Populonium Ptolemaeo, et Stephano, urbs Hetruriae in ora maris Tyrrheni, contra Isvam insul. 10. mill. pass. distantem. Excisa a Niceta, Duce Imperatoris Constantinop. Bernardo, Caroli M nepote, Italiae dominante. Hîc et Gensericus Wandalorum Rex a Basilio, Leonis Imperator. Duce, superatus est. Ferrar. Direpta quoque est a Solimanno. A. C. 1552. Meminit Populoniae Virg. Aen. l. 10. v. 172.Sexcentos illi dederat Populonia mater.Baudrando Populonium promontor. nunc Capo Campana, prope Populonii rudera, in ora maris Tyrrheni contra Ilvam in sulam, a qua 12. mill. pass. in Boream abest, uti 5. a Plumbino in Occasum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.